- INDICA Gallina
- INDICA Gallinahodie dicitur, non quod ex India primum id genus invectum, sed quia, quidquid ad nos transmarinum adfertur, Indicum vulgus appellare solet. In Boeotia enim et Graecia passim nascuntur, eaedem cum iis, quae meleagrides Vett. appellatae sunt. Namque et illis insigne corporeum, veluti clavus rotundus e capite exit, quod maribus ultra rostrum propendet, cum in Venerem incitantur et feminas ambiunt. Et similiter ova pariunt rubris punctis notat: ipsaeque ut plurimum habent plumas nigro alboque variatas, sic ur rotundis maculis albis rhombi nigri distincti sint. Adde quod, ut illae, nec virosum illum saporem habent, quem in Africanis s. Numidicis prisci notârunt, nec paludicolae sunt. Salmas. ad Solin. p. 871. et 872. Bochart. tamen adhuc in ambiguo ponit, an longâ illâ meleagridum descriptione, quam ex Clyro Athen. exhibet l. 14. gallina Africana (Hodie Gallina Barbariae) aut gallo pavo (nostratibus Gallus Indicus) aut aius tertium genus ab utroque dissimile intelligatur. Quippe cum praeter id, quod alendae meleagridi destinat τόπον ἑλώδη, locum palustrem (quae verba, quomodo Salmas. ex plicet, vide d. l.) eam dicat esse ἄςοργον πρὸς τὰ ἔκγονα ὄρνεον καὶ ὀλιγωρεῖν τῶ νεωτέρων, ὥςε ἀνάγκη τοῖς ἱερεῦσιν ἐπιμελεῖςθαι ἀυτῶ, avem sine ullo in prolem affectu, quaeque pullos suos ita negligat, ut Sacer dotes necesse sit illorum curam gerere: quod nec Numidicis, nec Indicis nostris gallinis. convenit. Vide eum Hieroz. Parte post. l. 1. c. 19. ut et fupra ubi de Africanis Gallinis, ac infra in voce meleagrides. De Indicis vero arboribus laniferis s. linigeris; harundinibus item, mercibusque ab λ᾿νδοδρόμοις olim Mercatoribus Rom. orbi illatis, aliisque, vide Salmas. ubi supra p. 216. 296. 1115. et 1300. etc. nec non hîc infra alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.